HISTORIA EVANGELICA

CAPUT C: De caeco nato

#Joan. IX

Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate. Et luto facto de saliva, cum linivisset oculos ejus, misit eum ad natatoriam Siloe, et lavit, et vidit. Siloe fons est ad radicem montis Sion, qui non jugibus aquis, sed incertis horis ebulit, cujus aquae, ut exciperentur, quasi stagnum non longe a fonte erat constructum, quam collectionem, modo piscinam, modo natatoriam, vocat Scriptura. Erat autem Sabbatum. Unde et Pharisaei cum accepissent ab illuminato, quod Jesus eum illuminaverat, dixerunt ei: Da gloriam Deo. Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Cumque ille commendaret Jesum, et adderet: Nunquid et vos discipuli ejus vultis fieri? maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus, hunc unde sit nescimus, id est non approbamus. Supra enim dixerunt se eum scire. Putabant autem Jesum maledictum, et omnes credentes in eum maledictos. Et cum eum ejecissent foras, invenit eum Jesus. Cumque dixisset ei se esse Filium Dei, ille adoravit eum. Et ait illi Jesus: In judicium ego veni in mundum, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant, quasi dicat: In hoc quod te medicum illuminavi, intellige, quod ego veni separare pauperes spiritu a superbis, qui se sciolos jactant, ut illi illuminentur, isti, id est scioli caecitatem mentis incurrant.